Andreas Fritsch (2003)

Ioannes Amos Comenius (1590-1670), princeps facile omnium paedagogorum saeculi septimi decimi ac fortasse omnium temporum, natione erat Moravus, lingua Bohemus, professione theologus, propter evangelii fidem profugus et exul, fato autem et sua sponte scholarum reformator pansophicus. Tamen homines, qui hodie sunt, pauca admodum opera eius noverunt. Adhuc notissima esse videtur illa Didactica Magna, quam Comenius anno 1657 primum Amstelodami in lucem edidit in prima parte eorum voluminum, quibus titulus est Opera Didactica Omnia. Sed Comenius etiam multa alia opera confecit, primum Bohemice, tum maxime Latine conscripta; nec solum paedagogus erat, sed imprimis theologus atque etiam philosophus. Potissimum autem opus eius non auctore vivo in lucem prodiit. Maior pars huius operis compluribus demum saeculis post mortem Comenii Halae ad Salam inventa est. Quod opus ingens inscribitur De rerum humanarum emendatione consultatio catholica et divisum est in partes septem, quarum duae partes priores (Panegersia et Panaugia) iam antea in lucem prodierant, pars autem tertia (Pansophia), quarta (Pampaedia), quinta (Panglottia), sexta (Panorthosia) anno 1935 demum, pars septima (Pannuthesia) anno 1939 reperta est. Huius operis editio princeps omnes septem partes complectens anno 1966 demum facta est ab Academia Scientiarum Pragensi.

Germanica Societas Comeniana (fundata anno 1992) studet opera Comenii in lucem proferre et quasdam partes maioris momenti lectoribus ita ante oculos ponere, ut hodie quoque quam plurimi homines magnum ingenium et auctoritatem huius viri cognoscant. Neque enim inmerito G. W. Leibnitius (1646-1716), magnus ille philosophus, in honorem Comenii die 15 mensis Novembris anno 1670 emortui versibus praedixit:

„Tempus erit, quo te, Comeni, turba bonorum

Factaque spesque tuas, vota quoque ipsa colet.“

Comenius temporibus belli tricennalis patria expulsus in compluribus terris Europae versabatur ibique rogatu virorum nobilissimorum scholas reformandas curavit et multos libros ad artem didacticam pertinentes scripsit. Quam ob rem optimo iure praeceptor gentium appellatus est. Scholas dicere solebat esse humanitatis officinas. Primo non fuit Comenio consilium Latine aliquid scribendi, sed suae solummodo genti libris vernaculo sermone scriptis prodesse voluit. Sed quibusdam occasionibus delatus plura in annos opera Latine conscripsit et edidit, ut ab omnibus Europae populis intellegi posset. Lingua Latina a Comenio ipso iudicata est veluti commercii inter gentes vinculum communisque quidam Mercurius seu interpres. In hac re sequebatur sententiam Ludovici Vivis (1492-1540), sapientis illius Hispanici, qui centum annis ante eum natus erat et linguam Latinam ut instrumentum societatis hominum commendaverat, quo quam plurimae gentes ac nationes Europae communiter uterentur. Itaque hoc loco etiam complures loci e libris Comenii excerpti exponantur, qui ad ipsam linguam Latinam docendam pertinent. Magnam enim partem vitae suae consumpsit in novis methodis investigandis, quibus lingua Latina facilius, citius, iucundius doceri et disci posset.